| Chapter 1 |
1 |
parabolae Salomonis filii David regis Israhel --
|
2 |
ad sciendam sapientiam et disciplinam --
|
3 |
ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem --
|
4 |
ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus --
|
5 |
audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit --
|
6 |
animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum --
|
7 |
timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt --
|
8 |
audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae --
|
9 |
ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo --
|
10 |
fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas --
|
11 |
si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra --
|
12 |
degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum --
|
13 |
omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis --
|
14 |
sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum --
|
15 |
fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum --
|
16 |
pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem --
|
17 |
frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum --
|
18 |
ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas --
|
19 |
sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt --
|
20 |
sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam --
|
21 |
in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens --
|
22 |
usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam --
|
23 |
convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea --
|
24 |
quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret --
|
25 |
despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis --
|
26 |
ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit --
|
27 |
cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia --
|
28 |
tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me --
|
29 |
eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint --
|
30 |
nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae --
|
31 |
comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur --
|
32 |
aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos --
|
33 |
qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato --
|