| Chapter 139 |
1 |
pro victoria canticum David --
|
2 |
erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me --
|
3 |
qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis --
|
4 |
exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper --
|
5 |
custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos --
|
6 |
absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper --
|
7 |
dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae --
|
8 |
Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli --
|
9 |
ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper --
|
10 |
amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos --
|
11 |
cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant --
|
12 |
vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu --
|
13 |
scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum --
|
14 |
attamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo --
|