| Chapter 129 |
1 |
canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine --
|
2 |
Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae --
|
3 |
si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit --
|
4 |
quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi --
|
5 |
anima mea ad Dominum --
|
6 |
a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum --
|
7 |
quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio --
|
8 |
et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius --
|