| Chapter 121 |
1 |
canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus --
|
2 |
stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem --
|
3 |
Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul --
|
4 |
quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini --
|
5 |
quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David --
|
6 |
rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te --
|
7 |
sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis --
|
8 |
propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi --
|
9 |
propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi --
|