| Chapter 117 |
1 |
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius --
|
2 |
dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius --
|
3 |
dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius --
|
4 |
dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius --
|
5 |
cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus --
|
6 |
Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo --
|
7 |
Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me --
|
8 |
melius est sperare in Domino quam sperare in homine --
|
9 |
melius est sperare in Domino quam sperare in principibus --
|
10 |
omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas --
|
11 |
circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas --
|
12 |
circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas --
|
13 |
inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me --
|
14 |
fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem --
|
15 |
vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum --
|
16 |
dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem --
|
17 |
non moriar sed vivam et narrabo opera Domini --
|
18 |
corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me --
|
19 |
aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino --
|
20 |
haec est porta Domini iusti intrabunt in eam --
|
21 |
confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem --
|
22 |
lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli --
|
23 |
a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris --
|
24 |
haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea --
|
25 |
obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro --
|
26 |
benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini --
|
27 |
Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris --
|
28 |
Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te --
|
29 |
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius --
|