| Chapter 113 |
1 |
cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro --
|
2 |
factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius --
|
3 |
mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum --
|
4 |
montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis --
|
5 |
quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum --
|
6 |
montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis --
|
7 |
a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob --
|
8 |
qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum --
|
9 |
non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam --
|
10 |
propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum --
|
11 |
Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit --
|
12 |
idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum --
|
13 |
os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt --
|
14 |
aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur --
|
15 |
manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo --
|
16 |
similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis --
|
17 |
Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est --
|
18 |
domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est --
|
19 |
timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est --
|
20 |
Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron --
|
21 |
benedicet timentibus Dominum parvis et magnis --
|
22 |
addat Dominus super vos super vos et super filios vestros --
|
23 |
benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram --
|
24 |
caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum --
|
25 |
non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium --
|
26 |
sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia --
|