| Chapter 101 |
1 |
oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum --
|
2 |
Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat --
|
3 |
ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me --
|
4 |
quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt --
|
5 |
percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum --
|
6 |
a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae --
|
7 |
adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum --
|
8 |
vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum --
|
9 |
tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant --
|
10 |
quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui --
|
11 |
a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me --
|
12 |
dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui --
|
13 |
tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione --
|
14 |
tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum --
|
15 |
quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem --
|
16 |
et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam --
|
17 |
quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua --
|
18 |
respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum --
|
19 |
scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum --
|
20 |
quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est --
|
21 |
ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis --
|
22 |
ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem --
|
23 |
cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino --
|
24 |
adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos --
|
25 |
dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui --
|
26 |
a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli --
|
27 |
ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur --
|
28 |
tu autem ipse es et anni tui non deficient --
|
29 |
filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit --
|