| Chapter 87 |
1 |
canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae --
|
2 |
Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te --
|
3 |
ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam --
|
4 |
quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit --
|
5 |
reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus --
|
6 |
inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt --
|
7 |
posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis --
|
8 |
super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper --
|
9 |
longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem --
|
10 |
oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas --
|
11 |
numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper --
|
12 |
numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione --
|
13 |
numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est --
|
14 |
ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te --
|
15 |
quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me --
|
16 |
pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum --
|
17 |
per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me --
|
18 |
circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter --
|
19 |
longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti --
|