| Chapter 84 |
1 |
victori filiorum Core canticum --
|
2 |
placatus es Domine terrae tuae reduxisti captivitatem Iacob --
|
3 |
dimisisti iniquitatem populo tuo operuisti omnes iniquitates eorum semper --
|
4 |
continuisti omnem indignationem tuam conversus es ab ira furoris tui --
|
5 |
converte nos Deus Iesus noster et solve iram tuam adversum nos --
|
6 |
noli in aeternum irasci nobis extendens iram tuam in generationem et generationem --
|
7 |
nonne tu revertens vivificabis nos et populus tuus laetabitur in te --
|
8 |
ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis --
|
9 |
audiam quid loquatur Dominus Deus loquetur enim pacem ad populum suum et ad sanctos suos ut non convertantur ad stultitiam --
|
10 |
verumtamen prope est his qui timent eum salutare eius ut habitet gloria in terra nostra --
|
11 |
misericordia et veritas occurrerunt iustitia et pax deosculatae sunt --
|
12 |
veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit --
|
13 |
sed et Dominus dabit bonum et terra nostra dabit germen suum --
|
14 |
iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos --
|