| Chapter 82 |
1 |
canticum psalmi Asaph --
|
2 |
Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus --
|
3 |
quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput --
|
4 |
contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum --
|
5 |
dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra --
|
6 |
quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt --
|
7 |
tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni --
|
8 |
Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri --
|
9 |
sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper --
|
10 |
fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison --
|
11 |
contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae --
|
12 |
pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum --
|
13 |
qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei --
|
14 |
Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti --
|
15 |
quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes --
|
16 |
sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos --
|
17 |
imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine --
|
18 |
confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant --
|
19 |
et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram --
|