| Chapter 74 |
1 |
victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici --
|
2 |
confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua --
|
3 |
cum accepero tempus ego iustitias iudicabo --
|
4 |
dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper --
|
5 |
dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu --
|
6 |
nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri --
|
7 |
quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium --
|
8 |
sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit --
|
9 |
quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae --
|
10 |
ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob --
|
11 |
et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti --
|