| Chapter 73 |
1 |
eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae --
|
2 |
recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti --
|
3 |
sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario --
|
4 |
fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum --
|
5 |
manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures --
|
6 |
et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt --
|
7 |
miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui --
|
8 |
dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra --
|
9 |
signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo --
|
10 |
usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem --
|
11 |
quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume --
|
12 |
Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae --
|
13 |
tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis --
|
14 |
tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum --
|
15 |
tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia --
|
16 |
tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem --
|
17 |
tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti --
|
18 |
memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum --
|
19 |
ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum --
|
20 |
respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae --
|
21 |
ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum --
|
22 |
surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die --
|
23 |
ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter --
|