| Chapter 68 |
1 |
victori pro liliis David --
|
2 |
salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam --
|
3 |
infixus sum in limo profundi et non possum consistere veni in profundum aquarum et flumen operuit me --
|
4 |
laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum --
|
5 |
multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persequebantur me inimici mei iniuste quae non rapueram tunc reddebam --
|
6 |
Deus tu scis stultitiam meam et peccata mea a te non sunt abscondita --
|
7 |
non confundantur in me qui expectant te Domine Deus exercituum non confundantur in me qui quaerunt te Deus Israhel --
|
8 |
quia propter te portavi obprobrium operuit confusio faciem meam --
|
9 |
alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae --
|
10 |
quia zelus domus tuae comedit me et obprobrium exprobrantium tibi cecidit super me --
|
11 |
et flevi in ieiunio animam meam et factum est in obprobria mihi --
|
12 |
et posui vestimentum meum saccum et factus sum eis in parabulam --
|
13 |
contra me loquebantur qui sedebant in porta et cantabant bibentes vinum --
|
14 |
mea autem oratio ad te Domine tempus reconciliationis est Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutaris tui --
|
15 |
erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis --
|
16 |
ne operiat me fluvius aquae et ne absorbeat me profundum et non coronet super me puteus os suum --
|
17 |
exaudi me Domine quoniam bona est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice ad me --
|
18 |
et ne abscondas faciem tuam a servo tuo quoniam tribulor cito exaudi me --
|
19 |
accede ad animam meam redime eam propter inimicos meos libera me --
|
20 |
tu scis obprobrium meum et confusionem meam et ignominiam meam --
|
21 |
coram te sunt omnes hostes mei obprobrio contritum est cor meum et desperatus sum et expectavi qui contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni --
|
22 |
et dederunt in esca mea fel et in siti mea potaverunt me aceto --
|
23 |
sit mensa eorum coram eis in laqueum et in retributiones ad corruendum --
|
24 |
contenebrentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva --
|
25 |
effunde super eos indignationem tuam et ira furoris tui conprehendat eos --
|
26 |
fiat commoratio eorum deserta in tabernaculis eorum non sit qui habitet --
|
27 |
quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et ut adfligerent vulneratos tuos narrabant --
|
28 |
da iniquitatem super iniquitatem eorum et non veniant in iustitia tua --
|
29 |
deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur --
|
30 |
ego autem pauper et dolens salus tua Deus suscipiet me --
|
31 |
laudabo nomen Dei in cantico et magnificabo eum in confessione --
|
32 |
et placebit Domino super vitulum novellum cornua efferentem et ungulas --
|
33 |
videntes mansueti laetabuntur qui quaeritis Deum vivet anima vestra --
|
34 |
quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non dispexit --
|
35 |
laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis --
|
36 |
quia Deus salvabit Sion et aedificabit civitates Iuda et habitabunt ibi et possidebunt eam --
|
37 |
et semen servorum eius possidebit eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea --
|