| Chapter 67 |
1 |
victori David psalmus cantici --
|
2 |
exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius --
|
3 |
sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei --
|
4 |
iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia --
|
5 |
cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo --
|
6 |
patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo --
|
7 |
Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus --
|
8 |
Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper --
|
9 |
terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel --
|
10 |
pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti --
|
11 |
animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus --
|
12 |
Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae --
|
13 |
reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia --
|
14 |
si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri --
|
15 |
cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon --
|
16 |
mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis --
|
17 |
quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper --
|
18 |
currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto --
|
19 |
ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum --
|
20 |
benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper --
|
21 |
Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus --
|
22 |
verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis --
|
23 |
dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris --
|
24 |
ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso --
|
25 |
viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto --
|
26 |
praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum --
|
27 |
in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel --
|
28 |
ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali --
|
29 |
praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis --
|
30 |
de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera --
|
31 |
increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt --
|
32 |
offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo --
|
33 |
regna terrae cantate Deo canite Domino semper --
|
34 |
qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis --
|
35 |
date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis --
|
36 |
terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus --
|