| Chapter 65 |
1 |
victori canticum psalmi iubilate Deo omnis terra --
|
2 |
cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius --
|
3 |
dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui --
|
4 |
omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper --
|
5 |
venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum --
|
6 |
convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo --
|
7 |
qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper --
|
8 |
benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius --
|
9 |
qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros --
|
10 |
probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum --
|
11 |
introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro --
|
12 |
inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium --
|
13 |
ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea --
|
14 |
quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer --
|
15 |
holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper --
|
16 |
venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae --
|
17 |
ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea --
|
18 |
iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus --
|
19 |
ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae --
|
20 |
benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me --
|