| Chapter 61 |
1 |
victori per Idithun canticum David --
|
2 |
attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea --
|
3 |
attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius --
|
4 |
usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens --
|
5 |
partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper --
|
6 |
verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea --
|
7 |
ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo --
|
8 |
in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo --
|
9 |
sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper --
|
10 |
verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul --
|
11 |
nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor --
|
12 |
unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est --
|
13 |
et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum --
|