| Chapter 57 |
1 |
victori ut non disperdas David humilem et simplicem --
|
2 |
si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum --
|
3 |
etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite --
|
4 |
alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium --
|
5 |
furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam --
|
6 |
ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas --
|
7 |
Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine --
|
8 |
dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur --
|
9 |
quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem --
|
10 |
antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas --
|
11 |
laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii --
|
12 |
et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra --
|