| Chapter 41 |
1 |
pro victoria doctissimi filiorum Core --
|
2 |
sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus --
|
3 |
sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam --
|
4 |
fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus --
|
5 |
horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis --
|
6 |
quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius --
|
7 |
Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo --
|
8 |
abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt --
|
9 |
per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae --
|
10 |
dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico --
|
11 |
cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus --
|
12 |
quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo --
|