| Chapter 36 |
1 |
David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem --
|
2 |
quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent --
|
3 |
beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide --
|
4 |
et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui --
|
5 |
gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet --
|
6 |
et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem --
|
7 |
deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat --
|
8 |
he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias --
|
9 |
quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram --
|
10 |
vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet --
|
11 |
mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis --
|
12 |
zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis --
|
13 |
Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius --
|
14 |
heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via --
|
15 |
gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur --
|
16 |
teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae --
|
17 |
quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus --
|
18 |
ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit --
|
19 |
non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur --
|
20 |
caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur --
|
21 |
lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit --
|
22 |
quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt --
|
23 |
mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet --
|
24 |
cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius --
|
25 |
nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem --
|
26 |
tota die donat et commodat et semen eius in benedictione --
|
27 |
samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno --
|
28 |
quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit --
|
29 |
iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam --
|
30 |
fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium --
|
31 |
lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius --
|
32 |
sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum --
|
33 |
Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur --
|
34 |
coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis --
|
35 |
res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem --
|
36 |
et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus --
|
37 |
sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax --
|
38 |
iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit --
|
39 |
thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis --
|
40 |
et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo --
|