| Chapter 32 |
1 |
laudate iusti Dominum rectos decet laudatio --
|
2 |
confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei --
|
3 |
cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo --
|
4 |
quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide --
|
5 |
diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra --
|
6 |
verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum --
|
7 |
congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos --
|
8 |
timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis --
|
9 |
quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit --
|
10 |
Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum --
|
11 |
consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione --
|
12 |
beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi --
|
13 |
de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam --
|
14 |
de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae --
|
15 |
fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum --
|
16 |
non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis --
|
17 |
fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit --
|
18 |
ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius --
|
19 |
ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame --
|
20 |
anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est --
|
21 |
in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus --
|
22 |
sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te --
|