| Chapter 31 |
1 |
David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum --
|
2 |
beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus --
|
3 |
quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die --
|
4 |
die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter --
|
5 |
peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper --
|
6 |
pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant --
|
7 |
tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper --
|
8 |
doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo --
|
9 |
nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te --
|
10 |
multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit --
|
11 |
laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde --
|