| Chapter 24 |
1 |
David ad te Domine animam meam levabo --
|
2 |
Deus meus in te confisus sum ne confundar --
|
3 |
ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur --
|
4 |
confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me --
|
5 |
deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die --
|
6 |
recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt --
|
7 |
peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine --
|
8 |
bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via --
|
9 |
deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam --
|
10 |
omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius --
|
11 |
propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est --
|
12 |
quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit --
|
13 |
anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram --
|
14 |
secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis --
|
15 |
oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos --
|
16 |
respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego --
|
17 |
tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me --
|
18 |
vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea --
|
19 |
vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me --
|
20 |
custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te --
|
21 |
simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te --
|
22 |
redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis --
|