| Chapter 21 |
1 |
victori pro cervo matutino canticum --
|
2 |
Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei --
|
3 |
Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi --
|
4 |
et tu sancte habitator Laus Israhel --
|
5 |
in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos --
|
6 |
ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi --
|
7 |
ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis --
|
8 |
omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput --
|
9 |
confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum --
|
10 |
tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae --
|
11 |
in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu --
|
12 |
ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor --
|
13 |
circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me --
|
14 |
aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens --
|
15 |
sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei --
|
16 |
aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me --
|
17 |
circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos --
|
18 |
numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me --
|
19 |
diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem --
|
20 |
tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina --
|
21 |
erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam --
|
22 |
salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me --
|
23 |
narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te --
|
24 |
qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum --
|
25 |
et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit --
|
26 |
apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum --
|
27 |
comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum --
|
28 |
recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium --
|
29 |
quia Domini est regnum et dominabitur gentibus --
|
30 |
comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem --
|
31 |
et anima eius ipsi vivet semen serviet ei --
|
32 |
narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit --
|