| Chapter 18 |
1 |
victori canticum David --
|
2 |
caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum --
|
3 |
dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam --
|
4 |
non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum --
|
5 |
in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum --
|
6 |
soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam --
|
7 |
a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius --
|
8 |
lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis --
|
9 |
praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos --
|
10 |
timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis --
|
11 |
desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem --
|
12 |
unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus --
|
13 |
errores quis intelleget ab occultis munda me --
|
14 |
a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo --
|
15 |
sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus --
|