| Chapter 9 |
1 |
victori pro morte filii canticum David --
|
2 |
confitebor Domino in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua --
|
3 |
laetabor et gaudebo in te canam nomini tuo Altissimi --
|
4 |
cum ceciderint inimici mei retrorsum et corruerint et perierint a facie tua --
|
5 |
fecisti enim iudicium meum et causam meam sedisti super solium iudex iustitiae --
|
6 |
increpuisti gentes periit impius nomen eorum delisti in sempiternum et iugiter --
|
7 |
conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis --
|
8 |
Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum --
|
9 |
et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus --
|
10 |
et erit Dominus elevatio oppresso elevatio oportuna in angustia --
|
11 |
et confident in te qui noverunt nomen tuum quoniam non dereliquisti quaerentes te Domine --
|
12 |
cantate Domino habitatori Sion adnuntiate in populis commutationes eius --
|
13 |
quoniam quaerens sanguinem eorum recordatus est nec oblitus est clamoris pauperum --
|
14 |
misertus est mei Dominus vidit adflictionem meam ex inimicis meis --
|
15 |
qui exaltat me de portis mortis ut narrem omnes laudes tuas in portis filiae Sion --
|
16 |
exultabo in salutari tuo demersae sunt gentes in interitu quem fecerunt in rete quod absconderant captus est pes eorum --
|
17 |
agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno --
|
18 |
convertantur impii in infernum omnes gentes quae oblitae sunt Deum --
|
19 |
quoniam non in aeternum oblivioni erit pauper expectatio pauperum non peribit in perpetuum --
|
20 |
surge Domine non confortetur homo iudicentur gentes ante faciem tuam --
|
21 |
pone Domine terrorem eis sciant gentes homines se esse semper --
|
22 |
quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae --
|
23 |
in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt --
|
24 |
quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi --
|
25 |
blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret --
|
26 |
nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit --
|
27 |
loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo --
|
28 |
maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas --
|
29 |
sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem --
|
30 |
oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum --
|
31 |
et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter --
|
32 |
dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum --
|
33 |
surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum --
|
34 |
quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat --
|
35 |
vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor --
|
36 |
contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies --
|
37 |
Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius --
|
38 |
desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua --
|
39 |
ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra --
|