| Chapter 8 |
1 |
victori pro torcularibus canticum David --
|
2 |
Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos --
|
3 |
ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor --
|
4 |
videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti --
|
5 |
quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum --
|
6 |
minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum --
|
7 |
dabis ei potestatem super opera manuum tuarum --
|
8 |
cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri --
|
9 |
aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti --
|
10 |
Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra --
|