| Chapter 5 |
1 |
victori pro hereditatibus canticum David --
|
2 |
verba mea audi Domine intellege murmur meum --
|
3 |
rex meus et Deus meus --
|
4 |
quia te deprecor Domine mane audies vocem meam --
|
5 |
mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu --
|
6 |
nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum --
|
7 |
odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus --
|
8 |
ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo --
|
9 |
Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam --
|
10 |
non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae --
|
11 |
sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te --
|
12 |
et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum --
|
13 |
quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum --
|