| Chapter 36 |
1 |
addens quoque Heliu haec locutus est --
|
2 |
sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar --
|
3 |
repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum --
|
4 |
vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi --
|
5 |
Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens --
|
6 |
sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit --
|
7 |
non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur --
|
8 |
et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis --
|
9 |
indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint --
|
10 |
revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate --
|
11 |
si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria --
|
12 |
si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia --
|
13 |
simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint --
|
14 |
morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos --
|
15 |
eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius --
|
16 |
igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine --
|
17 |
causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies --
|
18 |
non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te --
|
19 |
depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine --
|
20 |
ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis --
|
21 |
cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam --
|
22 |
ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus --
|
23 |
quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem --
|
24 |
memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri --
|
25 |
omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul --
|
26 |
ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis --
|
27 |
qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum --
|
28 |
qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper --
|
29 |
si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum --
|
30 |
et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet --
|
31 |
per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus --
|
32 |
in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat --
|
33 |
adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere --
|