| Chapter 34 |
1 |
pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est --
|
2 |
audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me --
|
3 |
auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat --
|
4 |
iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius --
|
5 |
quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum --
|
6 |
in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato --
|
7 |
quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam --
|
8 |
qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis --
|
9 |
dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo --
|
10 |
ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas --
|
11 |
opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet --
|
12 |
vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium --
|
13 |
quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est --
|
14 |
si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet --
|
15 |
deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur --
|
16 |
si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei --
|
17 |
numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas --
|
18 |
qui dicit regi apostata qui vocat duces impios --
|
19 |
qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi --
|
20 |
subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu --
|
21 |
oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat --
|
22 |
non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem --
|
23 |
neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium --
|
24 |
conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis --
|
25 |
novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur --
|
26 |
quasi impios percussit eos in loco videntium --
|
27 |
qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt --
|
28 |
ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum --
|
29 |
ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines --
|
30 |
qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi --
|
31 |
quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo --
|
32 |
si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam --
|
33 |
numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere --
|
34 |
viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me --
|
35 |
Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam --
|
36 |
pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis --
|
37 |
quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum --
|