| Chapter 33 |
1 |
audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta --
|
2 |
ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis --
|
3 |
simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur --
|
4 |
spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me --
|
5 |
si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste --
|
6 |
ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum --
|
7 |
verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis --
|
8 |
dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi --
|
9 |
mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me --
|
10 |
quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi --
|
11 |
posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas --
|
12 |
hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine --
|
13 |
adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi --
|
14 |
semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit --
|
15 |
per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo --
|
16 |
tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam --
|
17 |
ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia --
|
18 |
eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium --
|
19 |
increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit --
|
20 |
abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis --
|
21 |
tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur --
|
22 |
adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis --
|
23 |
si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem --
|
24 |
miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier --
|
25 |
consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae --
|
26 |
deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam --
|
27 |
respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi --
|
28 |
liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret --
|
29 |
ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos --
|
30 |
ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium --
|
31 |
adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar --
|
32 |
si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum --
|
33 |
quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam --
|