| Chapter 30 |
1 |
nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei --
|
2 |
quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni --
|
3 |
egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria --
|
4 |
et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum --
|
5 |
qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant --
|
6 |
in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream --
|
7 |
qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant --
|
8 |
filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes --
|
9 |
nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium --
|
10 |
abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur --
|
11 |
faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum --
|
12 |
ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis --
|
13 |
dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium --
|
14 |
quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt --
|
15 |
redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea --
|
16 |
nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis --
|
17 |
nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt --
|
18 |
in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me --
|
19 |
conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri --
|
20 |
clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me --
|
21 |
mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi --
|
22 |
elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide --
|
23 |
scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi --
|
24 |
verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis --
|
25 |
flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi --
|
26 |
expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae --
|
27 |
interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis --
|
28 |
maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi --
|
29 |
frater fui draconum et socius strutionum --
|
30 |
cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate --
|
31 |
versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium --
|