| Chapter 29 |
1 |
addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit --
|
2 |
quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me --
|
3 |
quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris --
|
4 |
sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo --
|
5 |
quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei --
|
6 |
quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei --
|
7 |
quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi --
|
8 |
videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant --
|
9 |
principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo --
|
10 |
vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat --
|
11 |
auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi --
|
12 |
quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor --
|
13 |
benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum --
|
14 |
iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo --
|
15 |
oculus fui caeco et pes claudo --
|
16 |
pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam --
|
17 |
conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam --
|
18 |
dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies --
|
19 |
radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea --
|
20 |
gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur --
|
21 |
qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum --
|
22 |
verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum --
|
23 |
expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum --
|
24 |
si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram --
|
25 |
si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator --
|