| Chapter 26 |
1 |
respondens autem Iob dixit --
|
2 |
cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis --
|
3 |
cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam --
|
4 |
quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum --
|
5 |
ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis --
|
6 |
nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni --
|
7 |
qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili --
|
8 |
qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum --
|
9 |
qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam --
|
10 |
terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae --
|
11 |
columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius --
|
12 |
in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum --
|
13 |
spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus --
|
14 |
ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri --
|