| Chapter 25 |
1 |
respondens autem Baldad Suites dixit --
|
2 |
potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis --
|
3 |
numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius --
|
4 |
numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere --
|
5 |
ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius --
|
6 |
quanto magis homo putredo et filius hominis vermis --
|