| Chapter 22 |
1 |
respondens autem Eliphaz Themanites dixit --
|
2 |
numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae --
|
3 |
quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua --
|
4 |
numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium --
|
5 |
et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas --
|
6 |
abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus --
|
7 |
aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem --
|
8 |
in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam --
|
9 |
viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti --
|
10 |
propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita --
|
11 |
et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum --
|
12 |
an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur --
|
13 |
et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat --
|
14 |
nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat --
|
15 |
numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui --
|
16 |
qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum --
|
17 |
qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum --
|
18 |
cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me --
|
19 |
videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos --
|
20 |
nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis --
|
21 |
adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos --
|
22 |
suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo --
|
23 |
si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo --
|
24 |
dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos --
|
25 |
eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi --
|
26 |
tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam --
|
27 |
rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes --
|
28 |
decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen --
|
29 |
qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur --
|
30 |
salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum --
|