| Chapter 18 |
1 |
respondens autem Baldad Suites dixit --
|
2 |
usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur --
|
3 |
quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis --
|
4 |
qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo --
|
5 |
nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius --
|
6 |
lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur --
|
7 |
artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum --
|
8 |
inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat --
|
9 |
tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis --
|
10 |
abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam --
|
11 |
undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius --
|
12 |
adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius --
|
13 |
devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors --
|
14 |
avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus --
|
15 |
habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur --
|
16 |
deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius --
|
17 |
memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis --
|
18 |
expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum --
|
19 |
non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius --
|
20 |
in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror --
|
21 |
haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum --
|