| Chapter 15 |
1 |
respondens autem Eliphaz Themanites dixit --
|
2 |
numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum --
|
3 |
arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit --
|
4 |
quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo --
|
5 |
docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium --
|
6 |
condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi --
|
7 |
numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus --
|
8 |
numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia --
|
9 |
quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus --
|
10 |
et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui --
|
11 |
numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent --
|
12 |
quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos --
|
13 |
quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones --
|
14 |
quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere --
|
15 |
ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius --
|
16 |
quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem --
|
17 |
ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi --
|
18 |
sapientes confitentur et non abscondunt patres suos --
|
19 |
quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos --
|
20 |
cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius --
|
21 |
sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur --
|
22 |
non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium --
|
23 |
cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies --
|
24 |
terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium --
|
25 |
tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est --
|
26 |
cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est --
|
27 |
operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet --
|
28 |
habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae --
|
29 |
non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam --
|
30 |
non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui --
|
31 |
non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit --
|
32 |
antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet --
|
33 |
laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum --
|
34 |
congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt --
|
35 |
concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos --
|