| Chapter 12 |
1 |
respondens autem Iob dixit --
|
2 |
ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia --
|
3 |
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat --
|
4 |
qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas --
|
5 |
lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum --
|
6 |
abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum --
|
7 |
nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi --
|
8 |
loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris --
|
9 |
quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit --
|
10 |
in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis --
|
11 |
nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem --
|
12 |
in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia --
|
13 |
apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam --
|
14 |
si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat --
|
15 |
si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram --
|
16 |
apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur --
|
17 |
adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem --
|
18 |
balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum --
|
19 |
ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat --
|
20 |
commutans labium veracium et doctrinam senum auferens --
|
21 |
effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans --
|
22 |
qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis --
|
23 |
qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet --
|
24 |
qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium --
|
25 |
palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios --
|