| Chapter 9 |
1 |
et respondens Iob ait --
|
2 |
vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo --
|
3 |
si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille --
|
4 |
sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit --
|
5 |
qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo --
|
6 |
qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur --
|
7 |
qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo --
|
8 |
qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris --
|
9 |
qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri --
|
10 |
qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus --
|
11 |
si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum --
|
12 |
si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis --
|
13 |
Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem --
|
14 |
quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo --
|
15 |
qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor --
|
16 |
et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam --
|
17 |
in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa --
|
18 |
non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus --
|
19 |
si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere --
|
20 |
si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit --
|
21 |
etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae --
|
22 |
unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit --
|
23 |
si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat --
|
24 |
terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est --
|
25 |
dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum --
|
26 |
pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam --
|
27 |
cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor --
|
28 |
verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti --
|
29 |
si autem et sic impius sum quare frustra laboravi --
|
30 |
si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae --
|
31 |
tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea --
|
32 |
neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri --
|
33 |
non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus --
|
34 |
auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat --
|
35 |
loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere --
|