| Chapter 8 |
1 |
respondens autem Baldad Suites dixit --
|
2 |
usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui --
|
3 |
numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est --
|
4 |
etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae --
|
5 |
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus --
|
6 |
si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae --
|
7 |
in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis --
|
8 |
interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam --
|
9 |
hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram --
|
10 |
et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia --
|
11 |
numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua --
|
12 |
cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit --
|
13 |
sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit --
|
14 |
non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius --
|
15 |
innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget --
|
16 |
humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur --
|
17 |
super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur --
|
18 |
si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te --
|
19 |
haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur --
|
20 |
Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis --
|
21 |
donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo --
|
22 |
qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet --
|