| Chapter 5 |
1 |
voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere --
|
2 |
vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia --
|
3 |
ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim --
|
4 |
longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat --
|
5 |
cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius --
|
6 |
nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor --
|
7 |
homo ad laborem nascitur et avis ad volatum --
|
8 |
quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum --
|
9 |
qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero --
|
10 |
qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa --
|
11 |
qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate --
|
12 |
qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant --
|
13 |
qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat --
|
14 |
per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie --
|
15 |
porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem --
|
16 |
et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum --
|
17 |
beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes --
|
18 |
quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt --
|
19 |
in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum --
|
20 |
in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii --
|
21 |
a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit --
|
22 |
in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis --
|
23 |
sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi --
|
24 |
et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis --
|
25 |
scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae --
|
26 |
ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo --
|
27 |
ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta --
|