| Chapter 11 |
1 |
venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad se regnum suum --
|
2 |
factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens --
|
3 |
loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin --
|
4 |
haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam --
|
5 |
habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda --
|
6 |
extruxitque Bethleem et Aetham et Thecue --
|
7 |
Bethsur quoque et Soccho et Odollam --
|
8 |
necnon Geth et Maresa et Ziph --
|
9 |
sed et Aduram et Lachis et Azecha --
|
10 |
Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas --
|
11 |
cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini --
|
12 |
sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin --
|
13 |
sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis --
|
14 |
relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur --
|
15 |
qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum vitulorumque quos fecerat --
|
16 |
sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum --
|
17 |
et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus --
|
18 |
duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai --
|
19 |
quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom --
|
20 |
post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith --
|
21 |
amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias --
|
22 |
constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat --
|
23 |
qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores --
|