| Chapter 3 |
1 |
David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide --
|
2 |
tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith --
|
3 |
quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua --
|
4 |
sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem --
|
5 |
porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel --
|
6 |
Iebaar quoque et Elisama --
|
7 |
et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie --
|
8 |
necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem --
|
9 |
omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar --
|
10 |
filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat --
|
11 |
pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas --
|
12 |
et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham --
|
13 |
procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses --
|
14 |
sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae --
|
15 |
filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum --
|
16 |
de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias --
|
17 |
filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel --
|
18 |
Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia --
|
19 |
de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum --
|
20 |
Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque --
|
21 |
filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia --
|
22 |
filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero --
|
23 |
filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres --
|
24 |
filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem --
|