| Chapter 33 |
1 |
haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam --
|
2 |
et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex --
|
3 |
dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius --
|
4 |
legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob --
|
5 |
erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel --
|
6 |
vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero --
|
7 |
haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit --
|
8 |
Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis --
|
9 |
qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt --
|
10 |
iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum --
|
11 |
benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant --
|
12 |
et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet --
|
13 |
Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente --
|
14 |
de pomis fructuum solis ac lunae --
|
15 |
de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum --
|
16 |
et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos --
|
17 |
quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse --
|
18 |
et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis --
|
19 |
populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum --
|
20 |
et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem --
|
21 |
et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel --
|
22 |
Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan --
|
23 |
et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit --
|
24 |
Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum --
|
25 |
ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua --
|
26 |
non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes --
|
27 |
habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere --
|
28 |
habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore --
|
29 |
beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis --
|