| Chapter 31 |
1 |
locutusque est Dominus ad Mosen dicens --
|
2 |
ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum --
|
3 |
statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis --
|
4 |
mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum --
|
5 |
dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam --
|
6 |
quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei --
|
7 |
cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt --
|
8 |
et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio --
|
9 |
ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt --
|
10 |
tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit --
|
11 |
et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis --
|
12 |
et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho --
|
13 |
egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra --
|
14 |
iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello --
|
15 |
ait cur feminas reservastis --
|
16 |
nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus --
|
17 |
ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate --
|
18 |
puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis --
|
19 |
et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo --
|
20 |
et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur --
|
21 |
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi --
|
22 |
aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum --
|
23 |
et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur --
|
24 |
et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis --
|
25 |
dixitque Dominus ad Mosen --
|
26 |
tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi --
|
27 |
dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem --
|
28 |
et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus --
|
29 |
et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt --
|
30 |
ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini --
|
31 |
feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus --
|
32 |
fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia --
|
33 |
boum septuaginta duo milia --
|
34 |
asinorum sexaginta milia et mille --
|
35 |
animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia --
|
36 |
dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta --
|
37 |
e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque --
|
38 |
et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo --
|
39 |
de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus --
|
40 |
de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae --
|
41 |
tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum --
|
42 |
ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant --
|
43 |
de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis --
|
44 |
et de bubus triginta sex milibus --
|
45 |
et de asinis triginta milibus quingentis --
|
46 |
et de hominibus sedecim milibus --
|
47 |
tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus --
|
48 |
cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt --
|
49 |
nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit --
|
50 |
ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum --
|
51 |
susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus --
|
52 |
pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus --
|
53 |
unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat --
|
54 |
et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino --
|