| Chapter 12 |
1 |
locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam --
|
2 |
et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus --
|
3 |
erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra --
|
4 |
statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi --
|
5 |
descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent --
|
6 |
dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum --
|
7 |
at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est --
|
8 |
ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi --
|
9 |
iratusque contra eos abiit --
|
10 |
nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra --
|
11 |
ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus --
|
12 |
ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra --
|
13 |
clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam --
|
14 |
cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur --
|
15 |
exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria --
|