| Chapter 7 |
1 |
factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius --
|
2 |
obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant --
|
3 |
munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi --
|
4 |
ait autem Dominus ad Mosen --
|
5 |
suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui --
|
6 |
itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis --
|
7 |
duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium --
|
8 |
quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis --
|
9 |
filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris --
|
10 |
igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare --
|
11 |
dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris --
|
12 |
primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda --
|
13 |
fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium --
|
14 |
mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso --
|
15 |
bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum --
|
16 |
hircumque pro peccato --
|
17 |
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab --
|
18 |
secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar --
|
19 |
acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium --
|
20 |
mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso --
|
21 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum --
|
22 |
hircumque pro peccato --
|
23 |
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar --
|
24 |
tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon --
|
25 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium --
|
26 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso --
|
27 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum --
|
28 |
hircumque pro peccato --
|
29 |
et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon --
|
30 |
die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur --
|
31 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium --
|
32 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso --
|
33 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum --
|
34 |
hircumque pro peccato --
|
35 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur --
|
36 |
die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai --
|
37 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium --
|
38 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso --
|
39 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum --
|
40 |
hircumque pro peccato --
|
41 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai --
|
42 |
die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel --
|
43 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium --
|
44 |
mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso --
|
45 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum --
|
46 |
hircumque pro peccato --
|
47 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel --
|
48 |
die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud --
|
49 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium --
|
50 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso --
|
51 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum --
|
52 |
hircumque pro peccato --
|
53 |
et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud --
|
54 |
die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur --
|
55 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium --
|
56 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso --
|
57 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum --
|
58 |
hircumque pro peccato --
|
59 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur --
|
60 |
die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis --
|
61 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium --
|
62 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso --
|
63 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum --
|
64 |
hircumque pro peccato --
|
65 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis --
|
66 |
die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai --
|
67 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium --
|
68 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso --
|
69 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum --
|
70 |
hircumque pro peccato --
|
71 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai --
|
72 |
die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran --
|
73 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium --
|
74 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso --
|
75 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum --
|
76 |
hircumque pro peccato --
|
77 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran --
|
78 |
die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan --
|
79 |
obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium --
|
80 |
mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso --
|
81 |
bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum --
|
82 |
hircumque pro peccato --
|
83 |
et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan --
|
84 |
haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim --
|
85 |
ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii --
|
86 |
mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti --
|
87 |
boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato --
|
88 |
hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est --
|
89 |
cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei --
|