| Chapter 6 |
1 |
locutus est Dominus ad Mosen dicens --
|
2 |
loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare --
|
3 |
vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent --
|
4 |
cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent --
|
5 |
omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius --
|
6 |
omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur --
|
7 |
nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est --
|
8 |
omnes dies separationis suae sanctus erit Domino --
|
9 |
sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima --
|
10 |
in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii --
|
11 |
facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo --
|
12 |
et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius --
|
13 |
ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis --
|
14 |
et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam --
|
15 |
canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum --
|
16 |
quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum --
|
17 |
arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur --
|
18 |
tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum --
|
19 |
et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius --
|
20 |
susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum --
|
21 |
ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae --
|
22 |
locutus est Dominus ad Mosen dicens --
|
23 |
loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis --
|
24 |
benedicat tibi Dominus et custodiat te --
|
25 |
ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui --
|
26 |
convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem --
|
27 |
invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis --
|