| Chapter 2 |
1 |
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens --
|
2 |
singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis --
|
3 |
ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab --
|
4 |
et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum --
|
5 |
iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar --
|
6 |
et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti --
|
7 |
in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon --
|
8 |
omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti --
|
9 |
universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur --
|
10 |
in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur --
|
11 |
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti --
|
12 |
iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai --
|
13 |
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti --
|
14 |
in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel --
|
15 |
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta --
|
16 |
omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur --
|
17 |
levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur --
|
18 |
ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud --
|
19 |
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti --
|
20 |
et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur --
|
21 |
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti --
|
22 |
in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis --
|
23 |
et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti --
|
24 |
omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur --
|
25 |
ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai --
|
26 |
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti --
|
27 |
iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran --
|
28 |
cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti --
|
29 |
de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan --
|
30 |
cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti --
|
31 |
omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur --
|
32 |
hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta --
|
33 |
Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi --
|
34 |
feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum --
|