| Chapter 23 |
1 |
locutus est Dominus ad Mosen dicens --
|
2 |
loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas --
|
3 |
sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris --
|
4 |
hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis --
|
5 |
mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est --
|
6 |
et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis --
|
7 |
dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo --
|
8 |
sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo --
|
9 |
locutusque est Dominus ad Mosen dicens --
|
10 |
loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem --
|
11 |
qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum --
|
12 |
atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini --
|
13 |
et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin --
|
14 |
panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris --
|
15 |
numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas --
|
16 |
usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino --
|
17 |
ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini --
|
18 |
offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino --
|
19 |
facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum --
|
20 |
cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius --
|
21 |
et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris --
|
22 |
postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester --
|
23 |
locutusque est Dominus ad Mosen dicens --
|
24 |
loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum --
|
25 |
omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino --
|
26 |
locutusque est Dominus ad Mosen dicens --
|
27 |
decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino --
|
28 |
omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester --
|
29 |
omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis --
|
30 |
et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo --
|
31 |
nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris --
|
32 |
sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra --
|
33 |
et locutus est Dominus ad Mosen dicens --
|
34 |
loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino --
|
35 |
dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis --
|
36 |
et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo --
|
37 |
hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei --
|
38 |
exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino --
|
39 |
a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies --
|
40 |
sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro --
|
41 |
celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis --
|
42 |
et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis --
|
43 |
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester --
|
44 |
locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel --
|